

Liber Job*
Caput 30: Versus 11
Pharetram enim suam aperuit.Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur.Et frenum posuit in os me.Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.